www.armiarma.eus
idazleak eta idazlanak Herri literatura TESTUAK Corpus arakatzailea Klasikoen Gordailuari buruz



Gero
Pedro Agerre, «Axular»
1643

      [liburua osorik RTF formatuan]
      [inprimitzeko bertsioa PDFn]
      [faksimilea]
      [Literaturaren Zubitegia]

 

Bertsio informatiko honen egilea: Josu Lavin; Urkiola, 1-1C 48990 - Getxo (Bizkaia)

 

aurrekoa hurrengoa

APPROBATIONES

 

        Visis per nos Vicarium Generalem Illustrissimi ac Reverendissimi D. D. Francisci Fouquet Episcopi Bayonensis, attestationibus de mandato eiusdem Domini factis et supra insertis, dictum de non procrastinanda poenitentia librum imprimi permisimus. Datum Bayonae anno Domini 1642, die secunda Decembris.

PERRIQUET

Vicar. General.

 

        Hunc librum de non procrastinanda poenitentia authore Domino Petro de Axular, viro magni nominis in nostra Cantabria, ac celebri nuper rectore de Sara, mandato Illustrissimi Domini Domini mei Episcopi Bayonensis accurate evolvi, et in eo nihil adversum fidel pietatique, sed recta omnia ornata, et ad bonos mores multum conducentia, iudicasse ego infra scriptus testor. Datum apud Sanctum Ioannem de Lus die quarto decembris anno Domini millesimo sexcentesimo quadragesimo secundo.

SALVATUS DE DISSANECHE

 

        Ego infra scriptus iussu Illustrissimi ac Reverendissimi Domini Domini mei Episcopi Bayonensis attente legi librum de poenitentia non differenda cantabrico idiomate a Domino Petro de Axular meritissimo olim rectore de Sara compositum, in quo omnia orthodoxae fidei et bonis moribus consona reperi, atque uberem authoris facundiam magna cum erudictione ac singulari pietate conjunctam non semel admiratus sum. Ideo in lucem perutiliter prodire posse censeo ac iudico. Datum apud Sanctum Ioannem de Luz die 25 Decembris millesimo sexcentesimo quadragesimo secundo.

PETRUS DURTHUBIE

Doctor Theologus

 

aurrekoa hurrengoa